Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.
 

Actaeon and the Viking Horror [for Bill]

Expand Messages
  • louise
    dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum : sic illum
    Message 1 of 1 , Dec 6, 2004
      dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
      ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
      per nemus ignotum non certis passibus errans
      pervenit in lucum : sic illum fata ferebant.
      qui simul intravit rorantia fontibus antra,
      sicut erant nudae, viso sua pectora nymphae
      percussere viro subitisque ululatibus omne
      inplevere nemus circumfusaeque Dianam
      corporibus texere suis ; tamen altior illis
      ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.

      Ovid, Metamorphoses, Book III, ll. 173-82.

      ... displaced goddess in search of an alias ...
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.