Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Re: [LatinChat-L] Re: Omnes epistulae vestrae

Expand Messages
  • Der schwarze Thomas
    Salvi sint omnes, quibus lingua Latina cordi sit! Mihi est nomen Thomas Vulpius. Natione Germanus sum et Tremoniam, magnam Germaniae urbem, incolo. Ea urbs
    Message 1 of 6 , Jul 6, 2013
    • 0 Attachment
      Salvi sint omnes, quibus lingua Latina cordi sit!

      Mihi est nomen Thomas Vulpius. Natione Germanus sum et Tremoniam, magnam Germaniae urbem, incolo. Ea urbs "Dortmund" his temporibus dicitur. Munere larvicipis (ghostbuster) fungor. Tot enim ectoplasmata in coemeteriis nostris versantur, ut nos Germani diem noctemque larvas capere studeamus.

      De larvicipibus
      GHOSTBUSTERS

      --------------------------------------------------------------------------------

      If there´s something strange
      in your neighborhood
      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Cum aliquid miri in vicinia aderit, quem convocabis?
      Larvicipes!

      If there´s something weird
      and it don´t look good
      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Cum aliquid cerriti aderit, quod animum tuum confundit, quem convocabis?
      Larvicipes!

      I ain´t afraid of no ghosts
      I ain´t afraid of no ghosts

      Larvas non metuo.
      Larvas non metuo.


      If you´re seeing things
      running through your head
      Who can ya call?
      GHOSTBUSTERS

      Cum res, quae in animo tuo versantur, animadverteris, quem convocabis?
      Larvicipes!

      An invisible man
      sleeping in your bed
      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis viro invisibili in lecto tuo dormiente?
      Larvicipes!

      I ain´t afraid of no ghosts
      I ain´t afraid of no ghosts

      Larvas non metuo.
      Larvas non metuo.


      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      If ya all alone
      pick up the phone
      and call
      GHOSTBUSTERS

      Si solus eris, telephonum sûme et advoca
      Larvicipes!

      I ain´t afraid of no ghosts
      I hear it likes the girls
      I ain´t afraid of no ghost
      Yeah Yeah Yeah Yeah

      Larvas non metuo.
      Larvam audio puellas diligere.
      Larvam non metuo.
      Io! Io! Io! Io!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      If you´ve had a dose of a
      freaky ghost, baby
      Ya better call
      GHOSTBUSTERS

      Cum larva cerrita tibi molesta fuerit, puellula, fac advoces larvicipes!

      Lemme tell ya something
      Bustin´ makes me feel good!

      Hoc tibi dicam:
      Larvas capere me iuvat.

      I ain´t afraid of no ghosts
      I ain´t afraid of no ghosts

      Larvas non metuo.
      Larvas non metuo.


      Don´t get caught alone no no
      GHOSTBUSTERS

      Te, cum solus es, larvae ne offendant!
      Nullo modo!
      Nullo modo
      Larvicipes!

      When it comes through your door
      Unless you just want some more
      I think you better call
      GHOSTBUSTERS

      Cum larva per ianuam intraverit - nisi plures tibi esse concupiveris -, convocare satius est
      Larvicipes!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      I think you better call
      GHOSTBUSTERS

      Convocare satius esse puto
      Larvicipes!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      I can´t hear you
      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Vos non audio.
      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      Louder
      GHOSTBUSTERS

      Cantate maiore voce!
      Larvicipes!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      Who can ya call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!

      Who ya gonna call?
      GHOSTBUSTERS

      Quem convocabis?
      Larvicipes!


      ----- Original Message -----
      From: Valerie Voigt
      To: LatinChat-L@yahoogroups.com
      Sent: Saturday, July 06, 2013 1:54 PM
      Subject: [LatinChat-L] Re: Omnes epistulae vestrae



      Sent from Yahoo! Mail on Android

      Valeria Victrix (sic meus magister fautus me appellavit) Thomas Vulpio et omnibus s.d.s.v.b.e.v.

      Mihi maxime placet legere vestras epistulas scriptas nostra cara lingua Latina. Quamquam saepe minimum tempus mihi est, ubi respondere possum, scribam. Officia atque familia attendenda sunt!

      Quis est numerus membrorum nostrae sodalitatis? Ubi habitamus, qui et sumus? Spero ut tempore omnes amici fiamus. Nam omnes hic Latine loqui possumus.

      Thomas, gratias ago causa tuorum verborum. Veniam et rogo, quia necesse est ut sine glossario scribam. Mea epistula ergo haud pulchra!

      Valete, omnes.

      Dabam P.A. Californiae a.d. III Non. Iul. anno ab urbe condita MMDCCLXVI

      [Non-text portions of this message have been removed]





      [Non-text portions of this message have been removed]
    • RM
      Mechtildis, Miriam, Robertus, Uvius Amicis Latinitatis Plurimam Dicunt Salutem Tertia Septimana Latina Frisingensis die XXIV mensis Augusti initium habebit. Si
      Message 2 of 6 , Jul 30, 2014
      • 0 Attachment
        Mechtildis, Miriam, Robertus, Uvius Amicis Latinitatis Plurimam Dicunt Salutem
         
        Tertia Septimana Latina Frisingensis die XXIV mensis Augusti initium habebit.
        Si Latine loquendi occasionem hac aestate quaeris, gaudebimus te Frisingae salutare.
        Inscriptionem tuam accipere poterimus usque ad diem X mensis Augusti. Pauci ergo dies supersunt, ut formam inscriptionis expleas! Quam hic invenies: http://www.septimanalatina.org/txt/l/inscriptfris.html
         
        Optime valete!
         
         
        -----------------------------------------------------------------
        Europäische Lateinwochen e. V. Frankfurt a. M.
        Inscriptio electronica: info@...
        -----------------------------------------------------------------
         
        [Si hunc nuntium pluries acceperitis, ignoscite quaeso nobis.]



        Diese E-Mail ist frei von Viren und Malware, denn der avast! Antivirus Schutz ist aktiv.


      • Der schwarze Thomas
        Huic conventui Latine loquendi intereste ante quam rupes illa *planetoides nomine Apophis de caelo in hunc mundum decidit omnesque, qui Latine loqui
        Message 3 of 6 , Jul 31, 2014
        • 0 Attachment
          Huic conventui Latine loquendi intereste ante quam rupes illa *planetoides nomine "Apophis" de caelo in hunc mundum decidit omnesque, qui Latine loqui nesciunt, opprimit!
          ----- Original Message -----
          Sent: Thursday, July 31, 2014 8:03 AM
          Subject: [LatinChat-L] Septimana Latina Frisingensis

           

          Mechtildis, Miriam, Robertus, Uvius Amicis Latinitatis Plurimam Dicunt Salutem
           
          Tertia Septimana Latina Frisingensis die XXIV mensis Augusti initium habebit.
          Si Latine loquendi occasionem hac aestate quaeris, gaudebimus te Frisingae salutare.
          Inscriptionem tuam accipere poterimus usque ad diem X mensis Augusti. Pauci ergo dies supersunt, ut formam inscriptionis expleas! Quam hic invenies: http://www.septimanalatina.org/txt/l/inscriptfris.html
           
          Optime valete!
           
           
          -----------------------------------------------------------------
          Europäische Lateinwochen e. V. Frankfurt a. M.
          Inscriptio electronica: info@...
          -----------------------------------------------------------------
           
          [Si hunc nuntium pluries acceperitis, ignoscite quaeso nobis.]



          Diese E-Mail ist frei von Viren und Malware, denn der avast! Antivirus Schutz ist aktiv.


        • RM
          Cari Amici Linguae Latinae Vivae, in fine huius anni vobis Christi natalicia fausta et felicia et bonum initium anni proximi exoptamus. Simul vobiscum
          Message 4 of 6 , Dec 21, 2014
          • 0 Attachment
            Cari Amici Linguae Latinae Vivae,

            in fine huius anni vobis Christi natalicia fausta et felicia et bonum initium anni proximi exoptamus.
            Simul vobiscum communicare liceat, quae occasi
            ones Latine loquendi anno proximo ab associatione nostra offerantur.

            DE PROXIMIS SEPTIMANIS LATINIS
            Anno proximo iterum duas instituemus Septimanas Latinas Europaeas: Frisingae in Bavaria Superiore et Amoeneburgi prope Marburgum.
            Vos ergo invitamus ad ambas Septimanas Latinas:
            Septimana Latina XXXII a die Solis XXIII ad diem Saturni XXIX mensis Augusti Frisingae instituetur.
            Septimana Latina XXXI a die Saturni I ad diem Saturni VIII mensis Augusti Amoeneburgi fiet.
            Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis:
            http://www.septimanalatina.org/

            Speramus fore, ut vos anno proximo Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.

            Optime valete!



            Diese E-Mail wurde von Avast Antivirus-Software auf Viren geprüft.
            www.avast.com


          • RM
            Moderatores Septimanarum Latinarum Europaearum Amicis Linguae Latinae Salutem Plurimam Iam vobis de futuris Septimanis Latinis Europaeis nuntium miseramus.
            Message 5 of 6 , Mar 7, 2015
            • 0 Attachment
              Moderatores Septimanarum Latinarum Europaearum Amicis Linguae Latinae Salutem Plurimam
               
              Iam vobis de futuris Septimanis Latinis Europaeis nuntium miseramus.
              Nonnulli vestrum se iam inscripsere. Hodie quidem invitationem ad ambas Septimanas Latinas renovamus speramusque quam plurimos nomina esse daturos. Vestra enim praesentia Septimanae Latinae maxime virescent.
               
              In ambabus Septimanis Latinis praecipue Latine inter nos colloquemur, de diversis rebus disputabimus, legemus, ludemus, musicam colemus, fabulas agemus.
              Si Septimanis Latinis Europaeis interesse vultis, non professione Latinitatem colatis oportet. Duo tresve anni institutionis scholasticae sufficient. Ideo Septimanae Latinae Europaeae praecipue discipulis et studentibus aptae sunt, qui novum Latinitatis aspectum cognoscere velint.
               
              Hoc anno professor Valahfridus Stroh, qui inter optimos strenuissimosque Latinitatis cultores numerandus est, nos Frisingae visitabit habebitque ea occasione orationem "De fabulis Latinis in usum puerorum puellarumque scriptis (ab Aesopo ad Asterigem)".
               
              De diebus et locis Septimanarum Latinarum Europaearum anni MMXV:
              Septimana Latina XXXI a die Saturni I ad diem Saturni VIII mensis Augusti Amoeneburgi (prope Marburgum) fiet.
              Septimana Latina XXXII a die Solis XXIII ad diem Saturni XXIX mensis Augusti Frisingae (in Bavaria Superiore) instituetur.
               
              Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis: http://www.septimanalatina.org. Ibi etiam formae inscriptionis inveniuntur.
               
              Ceterum nova praeconia iam adsunt et mox distribuentur! Si praeconio egetis, quod parieti scholae vel institutionis vestrae affigatis, facite nos quaeso certiores, ut vobis exemplar mittamus.
               
              Speramus fore, ut vos hoc anno Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.
               
              Optime valete!



              Diese E-Mail wurde von Avast Antivirus-Software auf Viren geprüft.
              www.avast.com


            Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.