Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

De nomine Lucas

Expand Messages
  • Georgius Keller
    Georgius Keller omnibus salutem plurimam dicit. Si valetis, bene est. Ego valeo. Inveni nomen Lucas declinare non possum. In dictionario sciptum est
    Message 1 of 3 , Oct 4, 1999
    • 0 Attachment
      Georgius Keller omnibus salutem plurimam dicit. Si valetis, bene est. Ego
      valeo.
      Inveni nomen "Lucas" declinare non possum. In dictionario sciptum est
      "Lucas,ae,m".
      Bene, scio nominativem "Lucas" et genitivem "Lucae" esse. Fortasse dativus
      etiam
      "Lucae", accusativus "Lucam" est, sed quid facere cum vocativo ? "Lucas"
      aut "Luce"
      aut quin "Luca" ? Casusque ablativus est pessimus - "Luca" sonat mihi male,
      sed
      "Luco" non est declinatio prima. Ecquis vestrum me adiuvare potest ? Gratias
      ago.

      Valete.

      Pragae, die Solis, Ante diem V Nonas Octobres ( 3. 10) Anno Domini 1999
    • JMcAlpine0@xx.xxx
      Salvete Georgi et ceteri: Lucas ille Georgi, quem invenisti est quidem notus evangelista christianus. Nomen eius utique ex lingua graeca derivatur, et latine
      Message 2 of 3 , Oct 4, 1999
      • 0 Attachment
        Salvete Georgi et ceteri:
        "Lucas" ille Georgi, quem invenisti est quidem notus evangelista christianus.
        Nomen eius utique ex lingua graeca derivatur, et latine plus minusve primae
        declinationi adhaerit, excepto nominativo. Quoniam vocativus in quacumque
        declinatione sempter thema purum est, forma vocativa est "Luca", nam littera
        "-s" quae in forma nominativa invenitur lingua graeca hoc nomen masculum
        agentem personalem esse indicat. Quamquam usitato hoc "-s" perditur cum tale
        nomen in linguam latinam importatur (saltem si non fuerit nomen alicuius
        viri), hic videmus "-s" conservatum esse, procul dubio ex influxu graeco et
        christiano (graeca enim lingua ut lingua christianismi antiquitus
        adhibebatur). "Lucas" ergo nomen regulare est, excepto casu nominativo.
        Talia quoque, exempli gratia, sunt "Andreas", "Cosmas", "Thomas", etc., quae
        omnia nomina graeca virilia sunt. Emite vobis exemplar bibliae vulgatae
        latinae ut multa talia curiosa et utilia discatis!
        Spero haec omnia omnibus adiutorio fuisse, dico qui omnium latinophilorum
        amicus sum
        Joannes FiliusAlpini




        In nuntio 10/4/1999 5:31:10 AM EDT dato, gera_keller@... scribit:

        << Georgius Keller omnibus salutem plurimam dicit. Si valetis, bene est. Ego
        valeo.
        Inveni nomen "Lucas" declinare non possum. In dictionario sciptum est
        "Lucas,ae,m".
        Bene, scio nominativem "Lucas" et genitivem "Lucae" esse. Fortasse dativus
        etiam
        "Lucae", accusativus "Lucam" est, sed quid facere cum vocativo ? "Lucas"
        aut "Luce"
        aut quin "Luca" ? Casusque ablativus est pessimus - "Luca" sonat mihi male,
        sed
        "Luco" non est declinatio prima. Ecquis vestrum me adiuvare potest ? Gratias
        ago.

        Valete. >>
      • Steinar Midtskogen
        Saxo Georgio salutem. ... quod sibi uolt: modo nominatiuo: -as modo uocatiuo: -a (longa) modo accusatiuo: -am uel -an modo genitiuo: -ae modo datiuo:
        Message 3 of 3 , Oct 4, 1999
        • 0 Attachment
          Saxo Georgio salutem.

          > Inveni nomen "Lucas" declinare non possum. In dictionario sciptum
          > est "Lucas,ae,m".

          quod sibi uolt:

          modo nominatiuo: -as
          modo uocatiuo: -a (longa)
          modo accusatiuo: -am uel -an
          modo genitiuo: -ae
          modo datiuo: -ae
          modo ablatiuo: -a (longa)

          nota genus: bonus Lucas
          bone Luca
          bonum Lucam
          boni Lucae
          bono Lucae
          bono Luca

          uale!

          --
          Steinar Midtskogen, stud.scient. ; loquerin' tu? <URL:http://latinitas.org>
        Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.