Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Quaestio de recte latine scribendo

Expand Messages
  • regiomontanus2005
    Regiomontanus Thomasio Vulpio ceterisque sodalibus pariter s.p.d. Epistulam tuam, Thomasi, praeterito Veneris die datam gaudenter legi, pro qua gratias tibi
    Message 1 of 1 , Aug 2, 2006
    • 0 Attachment
      Regiomontanus Thomasio Vulpio ceterisque sodalibus pariter s.p.d.

      Epistulam tuam, Thomasi, praeterito Veneris die datam gaudenter
      legi, pro qua gratias tibi ago plurimas. Quod ad sodales nostros,
      qui plerumque britannice scribunt, pertinet, non dubito quin
      plerique illorum, si velint, perfacile latine scribere possint, nam
      ex summa disceptationum illorum illos lingua Latina peritissimos
      esse percipi potest. Ego, ut homo linguae latinae rudis, ne ad pedes
      illorum quidem pervenire possum.

      Volo nunc aliam rem agitare. Postquam novissimam epistulam meam
      inscriptam < Qui sermo est nobis utendus? > ad forum miseram, hic
      titulus mihi parum emendatus esse visus est. Hanc ideo delevi atque
      alteram sub titulo < Qui sermo in hoc foro est nobis adhibendus? >
      misi. Interea tamen primam epistulam legisse videris. Nunc abs te
      vel a quolibet alio sodale quaero mihine erat scribendum < QUO
      SERMONE EST NOBIS UTENDO? >, an haec interrogativa sententia est
      etiam parum emendata.

      Quam optime valete.

      P.S. Dic, Thomasi, quomodo nomen tuum est declinandum. Hic, ut
      vides, tuo nomine ut Thomasius usus sum.
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.