Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Re: salvete omnes

Expand Messages
  • liviadrusi
    Dareo omnibusque sodalibus Livia s.p.d. re vera Italica sum! apud Medolanum incolo et Latinitatem vivam amo, quamquam numquam possim me exercere. Scribere
    Message 1 of 13 , Dec 1, 2005
    • 0 Attachment
      Dareo omnibusque sodalibus Livia s.p.d.
      re vera Italica sum! apud Medolanum incolo et Latinitatem vivam
      amo, quamquam numquam possim me exercere. Scribere epistulas mirum
      exercitium mihi videtur ne omnia quae olim didici obliviscar.
      Perdifficile tamen mihi videtur argumenta invenire , quia lexicon
      Latinitatis recentioris non multum congosco sed spero me multa posse
      discere legendo epistulas sodalium qui doctiores me sint !
      Vale quam optime

      --- In LatinChat-L@yahoogroups.com, "D.A." <D_A@m...> wrote:
      >
      > ----- Original Message -----
      > From: "Livia Drusilla" <liviadrusi@y...>
      > To: <LatinChat-L@yahoogroups.com>
      > Sent: Tuesday, November 15, 2005 3:53 PM
      > Subject: [LatinChat-L] salvete omnes
      >
      >
      > > omnibus sodalibus Livia salutem plurimam dat
      > > post longum tempus redeo ad hanc "chat" et magno cum gaudio
      video multos
      > novos usores inesse. Magistra fui grammaticae latinae sed nunc in
      otio sum!
      > Cum nolim omnium rerum oblivisci, velim scribere latinas epistulas
      sodalibus
      > et cultoribus Latinitatis vivae.
      > > Valeatis quam optime , Livia
      >
      >
      >
      > Darius Liviae et ceteris sodalibus s.d.p.
      >
      > Iucunde et opportune quidem, Livia, accepi epistulam tuam cum ego
      quoque
      > sodales quaeram qui Latine loquendo ac scribendo exerceri cupiant.
      Tam
      > salubre enim existimo otium esse corpori quam, nisi otium
      litteratum est,
      > spiritui mentique infestum. Qua ex causa, sicut iam identidem
      admonui,
      > oportet nitamur ut adsidue inter nos scribamus, etsi nihil sit
      quod narrare
      > velimus aut moleste feramus linguam Latinam haud facilem scitu esse
      > intellectuque. Nam, cum memet pigeat nonnumquam inertem fuisse,
      posthac et
      > me spero, quamvis obstet inopia mei temporis, hoc in epistularum
      commercio
      > constantiorem fore; tamen, ut idem saepius dicam, opperior quoad
      aliquid
      > scire possim de vestro sensu. Sed haec hactenus.
      > Esne, Livia, ut ex nomine tuo perpexisse videor, Italica sicut et
      ego sum?
      > Si vero sic est, quam incolis urbem? Ego partim litteris fruor,
      partim
      > medicinam factito.
      >
      > Valete
      > Darius
      >
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.