Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.
 

De vestro meoque silentio

Expand Messages
  • D.A.
    Omnibus sodalibus Darius s.p.d. Inscitiae meae potius quam desidiae velim tribuatis quod haud saepe ad vos scripsi et longius silentium obtinui. Quod si
    Message 1 of 1 , Jun 14, 2005
      Omnibus sodalibus Darius s.p.d.



      Inscitiae meae potius quam desidiae velim tribuatis quod haud saepe ad vos scripsi et longius silentium obtinui. Quod si auderem, ad vos profecto crebrius mitterem litteras ac longiores. Nam, quamquam fere omnes vestras disputationes perlegere soleo vehementerque probare, tamen quotidie aliud ex alio deterret ne scribam, primum propter meas occupationes, deinde quod epistulas oportet perspiciam et corrigam antequam eas mittam. Nihilominus, cum a vobis diu nihil litterarum accepissem, etsi rem habebam ullam quam exponere vellem, quae in mentem mihi venerunt decrevi ad vos scribere, ut alias vestras epistulas elicerem.



      Optime valete

      Darius




      [Non-text portions of this message have been removed]
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.