Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

De spectacvlis et pellicvlis.

Expand Messages
  • akhilleys
    Thomae Vvlpio ceterisqve sodalibvs salvtem plvrimam Akhilleys dicit. Qvolibet verbo, Thoma, ad rem significandam vtimvr, constat alivd spectacvlvm esse, qvod
    Message 1 of 1 , Feb 2, 2005
    • 0 Attachment
      Thomae Vvlpio ceterisqve sodalibvs salvtem plvrimam Akhilleys dicit.

      Qvolibet verbo, Thoma, ad rem significandam vtimvr, constat alivd
      spectacvlvm esse, qvod spectatores spectant, alivd locvs, vbi
      spectacvlvm spectoribvs praebetvr, alivd pellicvla, qva pictvram
      motionis spectatores spectare possvnt.

      Havd aliter, alivd est carminis recitatio, alivd exedra vbi
      avditoribvs carmen recitatvr, alivd liber, in qvo carmen scriptvm est.

      Cvrate vt valeatis.

      Data, electrino reticvlo, Mediolani Insvbrvm, ante diem qvartvm
      Nonas Febrvarias, anno bis millesimo septingentesimo
      qvinqvagesimo octavo ab Vrbe condita.
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.