Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

supplicium meum

Expand Messages
  • Evaldas Grigonis
    Salvete omnes, Iam dudum litterulas ad vos scriptitabam. Nunc quidem velim a vobis unum officium rogare, i.e. scripserit aliquis mihi inscriptionem
    Message 1 of 2 , Dec 7, 2004
    • 0 Attachment
      Salvete omnes,
      Iam dudum litterulas ad vos scriptitabam. Nunc quidem velim a vobis unum officium rogare, i.e. scripserit aliquis mihi inscriptionem interretialem quae textum completum Catechismi Romani ex concilio Tridentino continet, legi enim recensionem de textu illo, ut lauto genere ( Ciceroniane ) scriptus esset. Si pecuniam sufficienter haberem, vere hunc librum emerem, nimium tamen pretiosus in me est. Si igitur adiuveritis me, carissimi sodales, magnam habebo gratiam. Valete.
      Evaldus ab Heydenkrug
      Scriptum Vilnae, die viii Decembris, A.D. MMIV.
    • Edward Casey
      Eduardus Evaldo s.d. ... unum officium rogare, i.e. scripserit aliquis mihi inscriptionem interretialem quae textum completum Catechismi Romani ex concilio
      Message 2 of 2 , Dec 8, 2004
      • 0 Attachment
        Eduardus Evaldo s.d.


        >
        > Salvete omnes,
        > Iam dudum litterulas ad vos scriptitabam. Nunc quidem velim a vobis
        unum officium rogare, i.e. scripserit aliquis mihi inscriptionem
        interretialem quae textum completum Catechismi Romani ex concilio
        Tridentino continet, legi enim recensionem de textu illo, ut lauto
        genere ( Ciceroniane ) scriptus esset. Si pecuniam sufficienter haberem,
        vere hunc librum emerem, nimium tamen pretiosus in me est. Si igitur
        adiuveritis me, carissimi sodales, magnam habebo gratiam. Valete.
        > Evaldus ab Heydenkrug
        > Scriptum Vilnae, die viii Decembris, A.D. MMIV.

        Nescio utrum te probe intellexerim necne, Evalde, sed tibi affirmo me
        esse pauperem. ;-) Heic versionem Latinam textus qua nunc utitur
        Ecclesia reperies:

        http://www.vatican.va/archive/catechism_lt/index_lt.htm

        Apud bibliopolium abebooks.com exemplar veteris versionis inveni cui
        sunt haec singula relata:

        "Catechismus Romanus. ; Ex decreto S.S. Concilii Tridentini, ad
        parochos, PII. V. Pont. Maximi,o.A.:
        Price: US$ 40.59
        Book Description: Neapoli, Ex Typographia Martiniana, 1793. in
        Schweinsleder gebunden, Gebrauchsspuren, von Laienhand eingebunden,
        Gelenk gelockert,, Aufl. oh. Angaben,, 510 S., 8ø, Bücher de Gewicht:
        990. Bookseller Inventory #629
        Bookseller: SFB Elisabeth Ladner (Wien, kA, Austria)

        Theodisce ferme sic describitur: "Integumentum e corio suino, indicia
        usus, liber a glutinatore non perito in codicem denuo colligatus, cardo
        (spina) codicis laxatus, editio ignota??? , DX paginae, formula
        octuplicata (re vera e foliis ter plicatis, 2^3), pondo pendet duabus
        libris.

        vale
      Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.