Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

obscuratio de principibus precibus

Expand Messages
  • Evaldas Grigonis
    ... [Non-text portions of this message have been removed]
    Message 1 of 1 , Jul 5 5:36 AM
    • 0 Attachment
      > Carissimi sodales,
      > Una incidit quaestio in me de oratione Dominica, scilicet versiculus unus obscurus animum meum exercet - "...ne nos inducas in tentationem...". Ex hoc versiculo sequitur Deum nos in tentationem ducere. Num id non est opus diaboli aliorumque spirituum malorum? Similiter hic versiculus in alias nonnullas linguas redditur ( v.g. Anglice, Polonice, Russice, alias autem nescio ). Dolendum est ut nesciam linguam originalem, qua haec oratio scripta est, i.e. Graece. Altera ex parte, Lituanice hic versiculus transfertur - "...ne permittas nos in tentationem duci...". Inde videri potest nostra translatio ( i.e. Lituanica ) maxime ad veritatem pertinet, quia mea opinione Deus erga hominem semper bonus misericorsque est ac scit ut quaelibet tentationes ad ignem gehennae perducere possint. Num Deus haud novit infirmitatem spiritalem omnium mortalium? Valete.
      > Evaldus ab Heydenkrug
      > Epistolium scriptum Vilnae, die v Iulii, A.D. MMIV.
      >
      >
      >
      >
      >Yahoo! Groups Links
      >
      >
      >
      >
      >
      >


      [Non-text portions of this message have been removed]
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.