Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.
 

Priapvs.

Expand Messages
  • akhilleys
    Iohanni Berro omnibvsqve ceteris hvivs sitvs sodalibvs, qvi olim Latinae Genio lingvae dicatvs est, salvtem plvrimam Akhilleys optat. Inter Britannica, qvae
    Message 1 of 1 , Mar 2 3:32 AM
      Iohanni Berro omnibvsqve ceteris hvivs sitvs sodalibvs, qvi olim
      Latinae Genio lingvae dicatvs est, salvtem plvrimam Akhilleys optat.

      Inter Britannica, qvae copiose et docte, Iohannes, scribis qvaeqve,
      prae barbaro sermone, vix intellegere qveo, mendvm de Priapo inveni,
      qvod corrigendvm mihi videtvr esse.

      Etenim, ne Romanvs qvidem devs Priapvs fvit, etsi, in Vrbe et popvli
      Romani per imperivm, divtivs et feliciter peregrinatvs est.

      Illvm Lampsaceni, qvi Hellesponti incolebant Asiatica litora, primi
      venerati svnt.

      Qvod nvmen, et agrorvm et pecvdvm et hominvm fecvnditatis avctorem,
      immani fascino oppidani praeditvm sibi ita effinxervnt, vt, postea,
      ridicvlvs in hortis ianitor vvlgo sisteretvr, qvasi per mentvlam fvres
      extrvderet.

      Valete.

      Data, electrino reticvlo, Mediolani Insvbrvm, postridie Kalendas
      Martias, anno bis millesimo septingentesimo qvinqvagesimo septimo ab
      Vrbe condita.
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.