Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Anacreon

Expand Messages
  • Regiomontanus
    Regiomontanus Akhillei omnibusque sodalibus s.p.d. Plurimas ago tibi gratias, Akhilley, pro litteris tuis, ubi de carmine Anacreontis agitasti, quas paucos
    Message 1 of 2 , Jan 7, 2004
    • 0 Attachment
      Regiomontanus Akhillei omnibusque sodalibus s.p.d.

      Plurimas ago tibi gratias, Akhilley, pro litteris tuis, ubi de
      carmine Anacreontis agitasti, quas paucos abhinc dies, ex itinere
      domum reversus, in arca epistulari mea inveni. Haud facile, sane prae
      parva scientia mea, illud carmen interpretari potui. Tua brevi
      explanatione tamen adiutus, gaudenter ego hoc venustissimum carmen
      tandem intellexi. Solum doleo quod modum eius percipere nequeo, quia
      solus et silente modo lingua Latina studere conor. Sic res metricae
      non mihi praesto sunt, licet in grammaticis libris exponuntur.
      Grammaticus taciturnus male magister modorum esse non potest.

      Sed velim dicas utrum carmen a te de lingua Graeca an directe de
      dialecto Ionico in Latinum conversum est. Quod autem haec
      commemoraverim, ne ob eam rem me aliquid Anacreontis vel dialecti
      Ionici vel linguae Graecae cognovisse putaveris. Sed, carmine magno
      studio perlecto, multa de poeta Teio et de rebus cum eo coniunctis
      nunc quaero. Tandem quis Stobaeus iste fuit?

      Haec hactenus mihi scribenda erant. Si velis his rebus respondere, id
      mihi gratissimum erit.

      Vale, Valete.
    • Regiomontanus
      Regiomontanus Akhillei s.p.d. Rursus gratias plurimas tibi propter lepida Anacreontis carmina, quibus me recens donasti. Quorum duobus magis faveo: primo illi
      Message 2 of 2 , Feb 6, 2004
      • 0 Attachment
        Regiomontanus Akhillei s.p.d.

        Rursus gratias plurimas tibi propter lepida Anacreontis carmina,
        quibus me recens donasti. Quorum duobus magis faveo: primo illi de
        rebus, quae poetae displicent, quia nimium longa vita, licet rex sis,
        non gratia sed calamitas est; deinde illi de invita puella, cuius
        veritas ac tristitia priori iustificatur.

        Vale quam optime.
      Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.