Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.
 

Salvete omnes

Expand Messages
  • Johngberry@aol.com
    Novum membrum huius circuli sum. Iungi se ad circulum quoniam linguam Latinam exercere volo. Linguam latinam operam dedi unum annum apud Academiam Apertum
    Message 1 of 14 , Jul 5, 2003
      Novum membrum huius circuli sum.
      Iungi se ad circulum quoniam linguam Latinam exercere volo. Linguam latinam
      operam dedi unum annum apud Academiam Apertum (lector comprehendeat!) apud
      Birminghamiensis. In anno aetatis XXX sum, quaestusque meus est "nutrix mentis".
      "Psychiatric nurse" dire volo. Operam do ad auctores vetores in tempore meo
      otioso. Librum "Domus Anguli Puensis" TOT amo; operum poetorum amo (Catulli,
      Martiali, Horatii). Nunc illud Satyricon Petronii lego.

      Si valetis, valeo
      John Berry


      [Non-text portions of this message have been removed]
    • liviadrusi
      Omnibus Livia Drusilla salutem dat!
      Message 2 of 14 , Jun 26, 2004
        Omnibus Livia Drusilla salutem dat!
      • ma03xi10
        Salve Livia, Nonne nova? In LatinChat-L quoque novus sum. Maximus vocor et Brasiliensis sum. Et tu? Non valde bene latine loquor/scribo, da veniam... Vale,
        Message 3 of 14 , Jul 28, 2004
          Salve Livia,

          Nonne nova? In LatinChat-L quoque novus sum. Maximus vocor et
          Brasiliensis sum. Et tu? Non valde bene latine loquor/scribo, da
          veniam...

          Vale,

          Maximus




          --- In LatinChat-L@yahoogroups.com, "liviadrusi" <liviadrusi@y...>
          wrote:
          > Omnibus Livia Drusilla salutem dat!
        • filius_lunae
          Salvete. Quid agitis? E Civitatibus Americae Unitae vobis haec scribo. Viginti annos natus sum, et linguae omnes quae e latina venerunt mihi multum placent.
          Message 4 of 14 , Apr 16 8:35 PM
            Salvete. Quid agitis?
            E Civitatibus Americae Unitae vobis haec scribo. Viginti annos natus
            sum, et linguae omnes quae e latina venerunt mihi multum placent.
            Varias e his linguis dico. Sed latine non bene loquor, nam huic
            linguae pulchrae solitarius iam decem mensos studeo. Quid vobis
            dicere possim? Numquam latina utando scripseram. Primum hic latine cum
            aliis dico. Scio me errare, sed quare aliquos qui latine loquantur
            invenire volo ut hac lingua utar et de erroribus meis sciam, quod
            credo nos meditando melius discere. Mihi placeat vobiscum loqui "chat"
            habendo.
            Scribite diciteque mihi num velitis mecum colloqui.

            Valete. :)
          • D.A.
            Filio lunae, C.Cincinnatae, Silviae, et ceteris sodalibus Darius s.p.d. Vos cum favore gaudioque excipimus et optamus ut prospere succedat quod auspicati
            Message 5 of 14 , Apr 28 3:46 AM
              Filio lunae, C.Cincinnatae, Silviae, et ceteris sodalibus Darius s.p.d.


              Vos cum favore gaudioque excipimus et optamus ut prospere succedat quod auspicati estis.
              Quod ad me attinet, viginti septem annos natus sum, meque Darium vocant Itali. Medicinam exerceo et ad litteras me applico, quibus praeceptricibus, ut arbitror, beate vivi potest.
              Quod scribis, Fili lunae, te volere nobiscum "loquela istantanea ope retis trasmissa" (sicut Eduardus iam indicavit) colloqui, si recte interpretatus sum sententiam tuam, prorsus consentio. Sin minus, quoquo modo res accipienda est, iucunda est mihi.

              Valete
              Darius


              [Non-text portions of this message have been removed]
            • David J. Sigrist
              Etiam volo in Latine dicere. Cupio omnes cum ommibus in Latine dicere. Habito in Ohio in urbe Columbus et studeo in collegio Latine. Quae linguae potes tu
              Message 6 of 14 , May 6, 2005
                Etiam volo in Latine dicere. Cupio omnes cum ommibus in Latine
                dicere. Habito in Ohio in urbe Columbus et studeo in collegio Latine.
                Quae linguae potes tu dicere? Loqui Hispanice, Anglice, Germanice,
                Graece. Loquamur in Latine una aut "chat" ut diceamus melius si
                placeat tibi.

                P.S. Scio etiam me errare.

                --- In LatinChat-L@yahoogroups.com, "filius_lunae" <emusicals@y...>
                wrote:
                >
                >
                > Salvete. Quid agitis?
                > E Civitatibus Americae Unitae vobis haec scribo. Viginti annos
                natus
                > sum, et linguae omnes quae e latina venerunt mihi multum placent.
                > Varias e his linguis dico. Sed latine non bene loquor, nam huic
                > linguae pulchrae solitarius iam decem mensos studeo. Quid vobis
                > dicere possim? Numquam latina utando scripseram. Primum hic latine
                cum
                > aliis dico. Scio me errare, sed quare aliquos qui latine loquantur
                > invenire volo ut hac lingua utar et de erroribus meis sciam, quod
                > credo nos meditando melius discere. Mihi placeat vobiscum
                loqui "chat"
                > habendo.
                > Scribite diciteque mihi num velitis mecum colloqui.
                >
                > Valete. :)
              • regiomontanus2005
                Regiomontanus Dario ceterisque sodalibus s.p.d. Litterae tuae postridie kalendas Novembres datae mihi gratae atque iucundissimae fuerunt. Nemo est, Darie, quin
                Message 7 of 14 , Nov 16, 2005
                  Regiomontanus Dario ceterisque sodalibus s.p.d.

                  Litterae tuae postridie kalendas Novembres datae mihi gratae atque
                  iucundissimae fuerunt. Nemo est, Darie, quin tua pro Latinitate
                  cohortatione commoveatur. Re vera venustum facundiae opusculum
                  videris scripsisse. Quod tamen ad facultatem latine loquendi
                  attinet, nescio an id somnium vanum possim appellare. Nos enim illam
                  formosam, opulentam, grandiloquam, splendide reginae instar ornatam,
                  Latinam linguam colimus. Sed haec non erat populi antiquitatis
                  Romani cottidiana lingua, cuius vix quicquam sciri posse doctissimi
                  putant philologi, atque impossibile est nos sponte linguam sublimem
                  loqui librorum: ecquis enim putat Caesarem servis suis vel militibus
                  ablativis absolutis consuetis utendis imperasse?

                  Quam optime vale ac valete.
                • D.A.
                  ... From: regiomontanus2005 To: Sent: Wednesday, November 16, 2005 8:32 PM Subject: [LatinChat-L] Salvete
                  Message 8 of 14 , Nov 20, 2005
                    ----- Original Message -----
                    From: "regiomontanus2005" <rgmnto@...>
                    To: <LatinChat-L@yahoogroups.com>
                    Sent: Wednesday, November 16, 2005 8:32 PM
                    Subject: [LatinChat-L] Salvete omnes


                    > Regiomontanus Dario ceterisque sodalibus s.p.d.
                    >
                    > Litterae tuae postridie kalendas Novembres datae mihi gratae atque
                    > iucundissimae fuerunt. Nemo est, Darie, quin tua pro Latinitate
                    > cohortatione commoveatur. Re vera venustum facundiae opusculum
                    > videris scripsisse. Quod tamen ad facultatem latine loquendi
                    > attinet, nescio an id somnium vanum possim appellare. Nos enim illam
                    > formosam, opulentam, grandiloquam, splendide reginae instar ornatam,
                    > Latinam linguam colimus. Sed haec non erat populi antiquitatis
                    > Romani cottidiana lingua, cuius vix quicquam sciri posse doctissimi
                    > putant philologi, atque impossibile est nos sponte linguam sublimem
                    > loqui librorum: ecquis enim putat Caesarem servis suis vel militibus
                    > ablativis absolutis consuetis utendis imperasse?
                    >
                    > Quam optime vale ac valete.


                    Darius Regiomontano, docto viro, et ceteris sodalibus salutem.

                    Quod scribis, Regiomontane, de epistula a me abhinc paucos dies missa,
                    perbenevolum existimo te esse mihi. Tamen tibi in parte adsentior, in
                    cetero dubito. Fortasse recte admones, quantum sit somnium de quo sum nuper
                    locutus, immo vero nihil censeo hoc tantum vanum sit somnium. Stilus enim,
                    ut Ciceronis utar verbis, optimus et praestantissimus dicendi est effector
                    et magister. Ceterum, nisi rem putabis alienam, quid nos impedit quominus
                    singulis generibus sermonis, altero ad scribendum, venustis verbis ornato
                    atque, ut ita dicam, copioso, altero brevi et nudo et cotidiano ut legimus,
                    exempli causa, apud Terentium, ad loquendum utamur? Etsi difficile est,
                    tamen mihi videtur a nobis consequi posse.

                    Valete
                    Darius
                  Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.