Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Re:[LatinChat-L] estne forum colloquentium?

Expand Messages
  • luciusannaeus@libero.it
    Rochus Iacobo omnibusque consodalibus sal. p. d. Per interrete cum diutius situs ad Latinum dicatos sermonem quaesierim multosque invenerim, quendam situm mea
    Message 1 of 2 , Apr 1, 2003
    • 0 Attachment
      Rochus Iacobo omnibusque consodalibus sal. p. d.

      Per interrete cum diutius situs ad Latinum dicatos sermonem quaesierim multosque invenerim, quendam situm mea quidem sententia optime et pulcherrime ornatum vobis committere velim, qui et "locutorio" quod Latine dicitur, id est quo "loqui" possit, cui ut magis pateat vulgo nomen "chat" est. Haud facillimum est aliquos invenire qui colloquantur, sed diem et horam dicere possumus quibus omnes adveniamus....
      Curate ut valeatis et sultis huic parvulae epistulae interretiali respondeatis.



      >Iacobus amicis suis s.p.d.

      >miror, amici, an forum colloquentium (fortasse apud
      >Yahoo Chat?) sit annon. cum epistulae electronicae
      >nobis prodessent, colloqui per interretem nos
      >delectaret, nonne? etiamsi perpauci nostrorum
      >quolibet tempore versarentur.

      >porro, est pagina interretialis www.meetup.com a
      >ministris cuius greges colloquentium in quodam loco
      >componuntur. sunt greges de ludis, de rebus
      >politicis, de oblectamentis, de rebus multis et
      >diversis. si quis Chicagi (aut prope urbem Chicagum)
      >consociare ad Latine loquendum velit, perge ad
      >www.meetup.com et te iunxeris.

      >mihi ignoscite, si nimis mendorum appareant.

      >valete.
    • luciusannaeus@libero.it
      Sal. iterum... :-) Nomen situs mittere oblitus sum.... oh insaniam mentis... ehehehe Situs est cuiusdam gregis Latine amantium qui Circulus Latinus
      Message 2 of 2 , Apr 1, 2003
      • 0 Attachment
        Sal. iterum... :-)

        Nomen situs mittere oblitus sum.... oh insaniam mentis... ehehehe
        Situs est cuiusdam gregis Latine amantium qui "Circulus Latinus Panormitanus" appellatur cum Panormi conditus sit. Cuius inscriptio interretialis est www.cirlapa.org...

        Avete atque valete...
      Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.