Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

De musica Latinis cum verbis

Expand Messages
  • univem
    Salvete omnes, quos iam pridem visitarem. Nuper acquisivi discum unius chori desiderans aliquid Latina lingua cantatum exaudire. Erat illud CD LESIEM
    Message 1 of 1 , Jul 4, 2002
    • 0 Attachment
      Salvete omnes, quos iam pridem visitarem. Nuper acquisivi discum unius chori desiderans aliquid Latina lingua cantatum exaudire. Erat illud CD LESIEM (audiebatis fortasse de isto). Et quid? Absolute idem est ENIGMA'tis musicae, quod me valde desperavit. Plus aliquid: apparuit mihi, quod nonnulla menda in Latino illorum fuerunt, iste autem, i.e. ipsum Latinum, minimum erat, cum Britanncica lingua valde commixtum.
      Itaque tristis scribo ad vos inquirens, si forte quis sciat, ubi inveniam Latinum purum ex mediaevali claustro in caelum exortum, musicam autem organo adimpletam et animam meam ad Deum tenentem. Hodierni quidem Latini cantus, de quibus iam satis narravi, mi displacent propter monstratas causas. Si aliquis quippiam scitis seu iam habetis audire, scripseritis ad me forsan.
      Fors fuat,
      Vytautas, philosophiae baccalaurus (inter alia, oblitus sum meum gaudium propter philopsophica exprimere, nunc ergo id facio: GAVDEO!!!)
      Avete.
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.