Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

De canibus.

Expand Messages
  • venator777636095@aol.com
    Salve Papilio, Fabella de cane tuo Trump delectatus sum. Si hoc eventum casu conspexissem, cum canis tuus surculo te vulneravit, ego certe non statim sed
    Message 1 of 1 , Jun 1, 2002
    • 0 Attachment
      Salve Papilio,

      Fabella de cane tuo 'Trump' delectatus sum. Si hoc eventum casu conspexissem,
      cum canis tuus surculo te vulneravit, ego certe non statim sed postea tecum
      riderem, cum te non graviter vulneratam viderem. Morte infausta canis tui
      deploro; doloribus canum semper crucior, cladibus eorum lacrimas commoveor.
      Sed feliciter hodie Lakotum habes. Sic est vita: hodie lugemus, cras
      ridebimus.

      Nunc aliquid de cane pulchra mea dicam. Primum formam eius significare
      experiar. Canis mea ut iam ante posui villo nigerrimo est, sed etiam denso et
      lanigero; vultus eius prope ad rostrum villo operitur. Cauda excisa eius
      brevissima. Canis parva duos pedes circiter longam est ab extremo rostro ad
      caudam, sed crura circum pedem unum et dimidium alta sunt. Sic canis prope
      tam alta quam longa est. Canis mea bona seminis est generis quod Anglice
      'Poodle' (canis aquae?) appellatur. Ei nomen 'Sabรก' dedi (in lingua Lusitana
      nostra id nomen Latine modo enuntiatur, sed ultima syllaba acuitur propter
      illum accentum acutum). Quare hoc nomen catulae tribui, forte interrogares.
      Ratio est quod ubi primum catulam, non plus quam palmeus, in manu tenui cor
      meum amore flagravit. Tum vero praesensi eam domi apud nos ut reginam nigram
      fore, statimque nomen 'Saba' in mentem venit, illae reginae Biblicae quae
      verisimiliter cute adusta etiam erat.

      Hodie, Papilio, iam satis est canis meae Sabae. Imaginem eius verbis pingere
      conatus sum et rationem nominis dixi. Idem te de cane tuo Lakoto exhortor ut
      facias. Dic, exempli gratia, mensuras eius. Fac ut sciam originem nominis
      eius, quod mihi bene sonat, aut de qualibet re scribe, si vis. Post responsum
      tuum alterum capitulum huius narratiunculae scribam.

      Antequam finem faciam huic nuntio, Papilio, hanc sententiam Ciceronis in
      memoriam referre velim, quae sententia nobis convenit: "Quid est dulcius otio
      litterato? Iis dico litteris quibus infinitatem rerum et naturae
      cognoscimus". (In Grammatica Latina qua utor haec margarita illius magistri
      dicendi invenitur)

      Ita nuntius finitus est.

      Vale!

      Deregiomontanus.






      [Non-text portions of this message have been removed]
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.