Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

loquere ut legas? et alia

Expand Messages
  • Marc Goethijn
    Randulpho, Maiamaurae, Mariae-Helenae salutem. Maximo gaudio mihi est vos, Randulphe et Maiamaura, in hoc grege salutare. Veniam imploro quod non prius
    Message 1 of 2 , Apr 1, 2002
    • 0 Attachment
      Randulpho, Maiamaurae, Mariae-Helenae salutem.

      Maximo gaudio mihi est vos, Randulphe et Maiamaura, in hoc grege salutare. Veniam imploro
      quod non prius respondi, sed ut saepe accidit iucunda utilibus cedere opportet. In officio
      occupatus eram. Praeceptor mathematicae sum in media schola, et pericula (mira vox latine
      "examinations" indicans) corrigenda erant mihi, accidit quod ineunte vere hortus multum
      tempus consumit et alia negotia inter quae studium latinae linguae animum meum occupant ut
      vix facultas scribendi supersit. Utinam dies XXV horas haberent.

      Mirabar hunc gregem CCCLXXXII sodales habere. Ubinam latent? Dubito num plus quam XX
      scribere soleant.

      Rogas, Randulphe, de quo colloqui debeamus? De qualibet re respondeam. Quo magis de
      diversis rebus scriptum erit, eo magis sodales respondebunt et sua vice scribant.
      Facillius est enim responsum scribere vel aliorum scriptis quid addere quam ipse
      colloquium incipere. Nuntios vestros ergo impatienter expectamus.

      Verbi gratia tu Maiamaura de origine nominis tui puchrissimi scribere potueris. Nam non
      semper de rebus gravissimis agendum est. Leviora et iucundiora saepe plus iuvant. Id est
      quod altero gregi apud topica vitio do, quod semper de rebus gravissimis agunt. Nuntios
      eius gregis legere soleo, sed ob gravitatem argumentum raro illic scribo. Cui latinam
      linguam perdiscere cupit, in eo grege legere maxime suado, quoniam ibi sunt qui magnifico
      modo latine scribant.

      Quod ad latine loqui pertinet haec censeo. Certe ad linguam discendam discipulis maximo
      auxilio esset si non solum legerent sed etiam loquerentur. Sed vanum votum mihi videtur.
      Hodie res in ea est ut iam laetandum nobis sit quod iuvenes illam a nobis dilectam linguam
      discere velint, longe abest ut etiam loquantur. Cum scribit Maria Helena se, illae linguae
      praeceptricem, haud latine loquendi capacem esse, quo minus nos tantum dilectamento
      latinae studentes. Cum Mariamaura domi cum marito latine loqueris, quod laudo, quane
      lingua cum pueris si habueritis loquamini? Eosne educatis lingua quam circum non
      adhibetur? Studium genitorum pueris incommodo esse non licet. -haec saltem censeo- . Mihi
      sunt quattuor pueri. Unam in universitate antiquis linguis studet. Duo in media scola
      latinae student, sed eo itinere perseverare non cupiunt. Quarta ab initio latinam linguam
      discere noluit. Pueros sibimetipsi iter vitae invenire debere censeo, non licet
      genitoribus in hoc intervenire.

      Responsum vestrum accipere maxime placebit, sed statim respondere nequam, quoniam iter in
      Italiam proximis diebus incipiam ut nuntios legere non possim.

      Cordialiter,
      Marc G.
      Belgica
    • kitta23@gmx.net
      Maia Maura omnibus spd, veniam petens propter moram (?). ... Puto nos numquam hoc dilemma (?) habituros esse, cum propter nonnulas causas nolimus infantes
      Message 2 of 2 , Apr 16, 2002
      • 0 Attachment
        Maia Maura omnibus spd,

        veniam petens propter moram (?).

        On 2 Apr 2002 at 1:04, Marc Goethijn wrote:


        > Cum Mariamaura domi cum marito latine loqueris, quod laudo, quane
        > lingua cum pueris si habueritis loquamini? Eosne educatis lingua quam circum non
        > adhibetur?

        Puto nos numquam hoc dilemma (?) habituros esse, cum propter nonnulas causas
        nolimus infantes habere. Si tamen haberemus, certe velim eos multas linguas
        cottidie audire et multis uti. L. Polonicam, certe, nos in Polonia habitantibus.
        Esperanticam Latinamque, quia ambae sunt nobis graves. Fortasse Sinicam, si iam
        scirem loqui, nondum enim scio. Fortasse Anglicam, quam non tam amamus, sed
        quae perutilis est in vita.

        Si putas quattuor vel quinque nimis multas esse, quid dicam? Fortasse optime putas.
        Fortasse non; nondum sum conata talem familiam habere et fortasse numquam
        conabor. Filius amicorum nostrorum loquitur domi Polonice, Sinice Esperanticeque,
        plus minusve aeque (?) bene. Certe satis bene, quod desunt ei problemata in schola.
        Est fortasse octo annos natus; mater eius Sinica (? - nomen nescio) est, pater
        Polonus.

        Studium genitorum pueris incommodo esse non licet. -haec saltem censeo- . Mihi
        > sunt quattuor pueri. Unam in universitate antiquis linguis studet. Duo in media scola
        > latinae student, sed eo itinere perseverare non cupiunt. Quarta ab initio latinam linguam
        > discere noluit. Pueros sibimetipsi iter vitae invenire debere censeo, non licet
        > genitoribus in hoc intervenire.

        Et hic assentior. Cum pueri iam ipsi sciunt, quid discere velint, bene est libertatem
        aliquam eis dare. Si parentes liberique nonnulis linguis utuntur, vero non potest
        infans ullam illarum linguarum omnino neglegere; potest tamen minus amare et
        minus uti. ?

        Vale bene!
      Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.