Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Re: prima ad gregem epistula

Expand Messages
  • Beatrix
    Beatrix Martino Helvetico s.d. Valde gavisa sum, quod etiam socii huius gregis nunc apparent, qui non longe absunt a patria mea in Europa sita. ... Quod sonum
    Message 1 of 2 , Jun 1, 1999
    • 0 Attachment
      Beatrix Martino Helvetico s.d.

      Valde gavisa sum, quod etiam socii huius gregis nunc apparent, qui non
      longe absunt a patria mea in Europa sita.

      > Sicut supra scriptum, Geneua est urbs e qua scribens sum. ad Latinum > sermonem me quoque allici sentio pulchritudine illius, suauitate > sonorum
      > atque uerborum numero. non tam dulce tamen mihi est uoluptatem in > corde uoluere adspectare quam scire oculos meos ad auctores uertere in
      > quibus scientia sapientiaque reperiri potest. talis, nec alius, amor > Latinitatis mihi est.

      Quod sonum attinet et varietas verborum, equidem linguas nostrae aetatis
      praefero, maxime linguam Italiae amo, quamquam eam non loqui, sed tantum
      legere possum.
      Etiam linguam Francogallicam amo, sed multo difficiliorem existimo quam
      linguam Latinam. In schola mea facultas mihi est discipulos, qui ambo
      linguas discere incipiunt, comparandi. Ergo ad hanc conclusionem veni.


      > Linguam latinam iampridem colo. quinque et uiginti annos natus sum et usque adhuc in scholam Francogallicae linguae studeo. infans quinque
      > menses natus mihi atque uxori est.
      Cum ita est, tibi gratulor - et uxori tuae. Quod est nomen infantis
      vestri?

      >intra primum et secundum officium, paucum ad latine scribendum otium >datur. Ideoque non multum scribam
      > usque ad anuum academicum reuolutum.
      Potesne mihi explicare, quod id sit?
      Num es in universitate Genovensi? Qualibus disciplinis studeas eo loco?


      > debebam nihilominus caput detegere meum, ne impolitum me habeat > moderatrix nostra Vera : )
      Ignosce mihi, ut tam imperita sim et tua verba non intellegam.
      Quis est "moderatrix nostra Vera"?
      Modo nonnullos dies hic adsum.
      >
      > Curate omnes ut ualeatis et menda ignoscite.
      Quae menda? ;-)

      Cura etiam tu, ut valeas!

      Beatrix
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.