Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

Re: [LatinChat-L] VB: de religione et scientia

Expand Messages
  • Phil Ferguson
    ... From: To: Sent: Thursday, May 31, 2001 9:06 AM Subject: [LatinChat-L] VB: de religione et scientia ...
    Message 1 of 3 , Jun 1, 2001
    • 0 Attachment
      ----- Original Message -----
      From: <univem@...>
      To: <LatinChat-L@yahoogroups.com>
      Sent: Thursday, May 31, 2001 9:06 AM
      Subject: [LatinChat-L] VB: de religione et scientia


      > Avete,
      > scribit Vobis quidam VB, qui iam Latino paene oblitus sit et pridem
      > erat in hoc colloquio. Sed cum vidisset aliquid de philosophia
      > disputari, putabat quippiam dicere se posse.
      > Ergo, ut comprendi, dicit Phillipus, quod differentia inter religione
      > et scientia sit in rebus investigandis: illa complecta est in hominem
      > interiorem, ista in mundum extra mentem existentem. Hmm.. Quid tum
      > dicas, Phillipe, de philosophia: Non enim neges eam esse quidquid
      > aliud quam illae duae? Censeo mundum humanum non esse tam facile
      > divisibilem in extra et intra, quia talis visio rerum apparuit tantum
      > in nostra aetate: COGITO ERGO SUM - dixit "pater philophiae
      > modernae"
      > -Renatus Cartesius (Descartes). Cum non non sentimus esse dissimiles
      > mundo, nequimus putare somnia etc. esse aliquid alienum nobis.
      > Ergo non assentior quod religio et scientia habent illam
      > differentiam,
      > potius dicere fines illorum diversas esse: religioni non est opus
      > rerum naturam materialiter pervidere, scientiae autem haec est maxima
      > investigandi causa.
      > Valete,
      > Vytautas Budzinauskas



      Phillipus Vytautae sodalibusque salve
      Gratias ago propter responsum celerem tuum , nonnulli sententias serias
      scripsisti. . Conabor reponsum dare his.
      > dicit Phillipus, quod differentia inter religione et scientia sit in
      rebus investigandis<

      Non credo religionem esse 'modus investigandi ' sed instrumenta et acta
      quibus homines conarent moderare sensus
      vexatos (ut dixi in epistula eg somnium mortui )

      >Quid tum dicas, Phillipe, de philosophia: Non enim neges eam esse
      quidquid aliud quam illae duae <
      Certe agnoscis concertationem esse quid est utilitas philosophiae in
      saeculo nostro ,etiam sive mortuus est . Nunc etenim scientia possit dare
      nobis modum investigandi et explicandi mundi . Pars maxima operis
      philosophiae nunc agitur scientia , quid superest philosopho ? Fortasse
      arbiter moralia sit? neque populi hoc aestimant neque philosophi volentes
      .
      Fortasse manent philosophis inquisitiones perobscurae investigandi ( ie
      metaphysica ) Sed discipuli Wittgenstein affirmant
      metaphysicas nugas esse ie tantummodo ludi verborum . Nescio patriam tuam
      sed in Anglia philosophi spernuntur populis.
      >Censeo mundum humanum non esse tam facile divisibilem in extra et intra,<

      Consentio . Psychologisti nunc credunt veritatem (reality) constructam esse
      in cerebro et extra nos non est.( Non propter rationem scientiae sed
      necessitate divisio facta est -.opus est antiquissimis hominibus quaedam
      facultatis coercendi non modo bestias in silvis sed etiam bestias in somnis
      et insuper bestias in mente (insania) Haec divisio inter duos mundos
      utilitatem saltem habuit.
      >quia talis visio rerum apparuit tantum in nostra aetate: COGITO ERGO
      SUM - dixit "pater philophiae modernae" -Renatus Cartesius (Descartes). <

      Hac divisio Cartesii ( "dualism" ie disiunctio mentis e corpore) fortasse
      nihil alter sit quam progenies divisionis 'Paleolithica ' quam heri
      descrispi . Natura agnoscit neque 'intra' nec 'extra' . Confinium ' mundi
      animi ' origo 'mundi scientiae' fuit ( ita inventio 'Orientalis' origo
      'Occidentalis' similiter fuit )
      >Cum non sentimus esse dissimiles mundo, nequimus putare somnia etc. esse
      aliquid alienum nobis. <
      Non dissimiles sumus mundo quia mundum fabricamus in mentibus nostris e
      fluctus sensarum. Sicut Descartes nequaquam dixit "cogito ergo mundus est"
      Iterum scribe . De his colloqui iucundus est .

      Vale Philippus
      .
    Your message has been successfully submitted and would be delivered to recipients shortly.