Loading ...
Sorry, an error occurred while loading the content.

3678SEPTIMANAE LATINAE EVROPAEAE MMXIII

Expand Messages
  • RM
    Feb 27, 2013
    • 0 Attachment
      DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

      Etiam hoc anno duae erunt Septimanae Latinae in Germania:
      1) Septimana Latina Amoeneburgensis XXV in oppido “Kirchähr” prope
      Montaborinam (Montabaur) instituetur a die XXVIII m. Iulii ad diem IV m.
      Augusti.
      2) Septimana Latina Frisingensis II Frisingae a die I ad diem VII m.
      Septembris habebitur.

      Ceterum tandem nobis paginae sunt novae in “Libro Facierum” (Facebook) et
      “Gingritu” (Twitter)! Ubinam inveniuntur? Hos nexus sequendum erit:

      Liber Facierum: http://www.facebook.com/septimanalatina
      Gingritus: https://twitter.com/septimanalatina

      Quae si paginae vobis placent, gaudemus. Nolite quaesumus oblivisci “PLACET
      MIHI” tangere!

      Nuntios nostros legere poteritis aut in “Libro Facierum” aut in pagina
      nostra interretiali: http://www.septimanalatina.org

      Scilicet gaudebimus, si nobis iterum licebit vos in Septimanis Latinis
      salutare.

      Interim diligite nos in “Libro Facierum” et sequimini in “Gingritu” et
      optime valete!

      RM
    • Show all 8 messages in this topic