Societas Familiarum Latinarum (SFL) eo est condita ut Familiĉ Latinĉ quĉ per totum terrarum orbem Latinitatem vivam colunt ac fovent conjungantur.
Familiĉ Latinĉ conjugia sunt hominum qui Latiné inter se colloqui solent quique filios filiasve suos, si quos habent, Latiné loqui docent sive docere intendunt. Familiĉ Latinĉ possunt esse etiam parentes sine conjugibus qui Latiné sciant, qui tamen filios filiasque Latiné soleant alloqui sive alloqui intendant solere.
Hocc est forum electronicum quo omnia communicentur quĉ pertineant ad Familias Latinas condendas ac firmandas, necnon ad filios filiasve vivam linguam Latinam docendos. Singuli homines non admittuntur nisi conjunx aut parens aut filius filiave comitentur.